LOQUI inter Sacra

LOQUI inter Sacra
LOQUI inter Sacra
vetitum olim: Itaque Plin. l. 28. c. 2. ne quid verborum praetereatur, aut praeposterum dicatur, de scripio praeire aliquem, rursusque alium custodem dari, qui attendat, alium vero praeponi, qui favere linguis iubeat: tibicinem canere, ne quid aliud audiatur: ubi plura de superstitione Vett. Circa haec. Lavernae inprimis Sacra et precessilentio fieri consuevisse vidimus supra, ubi de ea. Sed nec dum agerentur sollennia Ludorum Sacrorum, temere quidquam loqui licuisse docet C. Paschal. Coron. l. 6. c. 9. Vide hîc passim, inprimis ubi de Formula vet. Favere linguis, ut et de Silentio sacro. Ceterum Loquela, rationis flumen Democrito et Epicuro; ut enim a fonte flumen, sic a rationis conceptu oratio, ratione quasi stillante in linguam, ut ea plectri instar, aera percutiens, voces efformet conceptuum, qui a ratione sunt, sinificativas Unde merito Sexti Empircii canes, gallinas et similes animantes loqui asserentis opinio exsibilatur nobile Medico patav. de Aquapendente Sed nec ipsis psittacis, picis, corvis, humanum imitantibus sermonem, fermo tribuendus. Nec asina Bileami Num. c. 22. v. 21, 27, 28, 29, 30, et 33. proprie locuta est. sed Angelus in eius ore vocem formavit: quod etiam de serpente, qui parentes primos decepit, dici potest, per quem Satanas loquebatur; uti et anis bovisque Loquentium prodigio, apud Plin. l. 8. c. 41. et 45. Quod vero cani Simonis Magi, tauro Rhodio Iovi sacrato, pico Matieno, columbis Dodonaeis, equo Xantho, Argo navi, ulmo Gymnosophistarum, Causo flumint, sermonem humanum itidem tribuêre Gentiles ceteris ipsorum commentis accedit. Ioh. Voss. de Idol. l. 3. c. 44. Fit autem loquelae hunc in modum: Aer e pulmonibus sursum expressus, et per λάρυτγα sive asper am arteriam ad palatum delatus, linguâ, dentibus et labiis sic flectitur, et concinnatur, ut moderatione eâ fiat vox articulata, quam loquelam dicimus. ubi plura hanc in rem, inprimis de divisione literarum apud Hebraeos, ratione quintuplicis huius instrumenri, in gutturales, palati, linguae, dentium et labiorum. Vide quoque Lactant. de Ira Dei c. 10. et hîc passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • MUSSARE — a boum voce μύ μύ, proprie de hoc animali. Virg. l. 12. Arn. v. 718. Mussantque iuvencae. Indead homines translatum, qui cum occulte et depressâ voce loquuntur, quod celatum velint, mussare dici coeperunt, Noniô teste. Varro vero a Mutorum sono… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MYSTERIUM — Graeca vox, paganis olim frequens, nec Scripturis Patribusque ignota. Origo nominis Hebraica, satar enim eccultare est: Mistar, aut Mister est res obscondita, secretum. Graeci Grammatici etymon varie explicant, Μυεῖν est arcanam doctrinam tradere …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Liste de locutions latines — Cet article contient une liste de locutions latines présentée par ordre alphabétique. Pour des explications morphologiques et linguistiques générales, consulter l article : Expression latine. Sommaire  A   B … …   Wikipédia en Français

  • SILENTIUM — I. SILENTIUM in carcere Inquisitionis, tam rigide exigitur, ut nulli captivo mutire ullumve sonum edere liceat. Quare si quis eiulet, aut infortunium suum deploret, aut clarâ voce Deum precetur, aut cantet, sive pslamum, sive hymnum sacrum, mox… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PARADISUS — I. PARADISUS apud recentiores Scriptores, atrium est porticibus circumdatum ante aedes sacras. ex Graeco Παράδεισος, qui ab Hesychio definitur τόπος εν ᾧ παριπάτοι, locus porticibus et deambulatoriis circumdatus, Gallis vero Parvis. Hâc notione… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • REX — I. REX inter Magistratus ordinarios, primis temporibus, apud Romanos principem tenuit locum: Urbem enim Romam a principio Reges habuêre, Tacitus, Annal. initiô. In quorum creatione qui ritus fuerint observati, diximus supra, in voce Regnum.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Gott — 1. Ach du grosser Gott, was lässt du für kleine Kartoffeln wachsen! – Frischbier2, 1334. 2. Ach Gott, ach Gott, seggt Leidig s Lott, all Jahr e Kind on kein Mann! (Insterburg.) – Frischbier2, 1335. 3. Ach, du lieber Gott, gib unserm Herrn ein n… …   Deutsches Sprichwörter-Lexikon

  • S.L. — Lateinische Phrasen   A B C D E F G H I L M N O P …   Deutsch Wikipedia

  • S.str. — Lateinische Phrasen   A B C D E F G H I L M N O P …   Deutsch Wikipedia

  • Sensu lato — Lateinische Phrasen   A B C D E F G H I L M N O P …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”